- VIERE
- VIEREGraece πλέκειν, unde et funes, et corollae et alia, quaecumque plexili opere fiunt, vieri dicuntur, hincque vitilia appellantur. Quae qui facit Vietor et Vitor, in veter. Inscr. Arnob. l. 2. Quid bigarios, salinatores, bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vanncrum, sirpearum vitores, h. e. πλέκτας. Quemadmodum ἡ πλεκτρία vitrix dicitur Plinio, l. 35. c. 11. ubi de Glycera ςτεφανοπλόκῳ: Amavit (Pausias pictor) in iuventa Glyceram vitricem corollarum. Quod et inter Veneris cognomina, a ligando videl. sic dictae: vio enim a Graeco μίω, Aeol. βίω, quod est ligo, seu plico, Salmas. ad Solin. p. 246. Postmodum Vietores solum dici coepêre, qui vitilibus, i. e. flexibilibus, quos vulgo circulos nominabant, vasa circumligarent, vinaria praecipue. Ulp. in fine §. l. si servus servum ff. ad l. Aquil. Item, ait, si Vietori locaveris lacum vinô plenum curandum. Cuiusmodi servos Romani habuêre olim Oliarios seu Doleares dictos, quorum iconem cum Cellae vinariae typo, ex antiquo marmore, Augustae Vindelicorum effosso A. C. 1601. exhibet Laur. Pignorius, Comm. de Servis. Vide quoque infra, ubi de Vuilibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.